ANATOLICA Dioecesis

ANATOLICA Dioecesis
ANATOLICA Dioecesis
Graece Α᾿ντολὴ et Α᾿νατολικὴ ΔτοίκηϚις, Latine Oriens et Orientalis provinc. non fuit eadem cum Asia Minore, ut quidem Constantinus contendit de Themat. l. 1. nec eadem cum Asiana Dioecesi; sed primis et mediis Ecclesiae saeculis etiam Arcaldiô adhuc regnante, nomine τῆς Α᾿νατολῆς, seu Orientis, provinciae infra scriptae XV. intelligebantur, Palaestina, Phoenice, Syria, Cilicia, Cyprus, Arabia, Isauria, Palaestina Salutaris, Palaestina secunda, Phoenice Libani, Euphratensis, Syria Salutaris, Osrhoena, Mesopotamia et Cilicia secunda; in Notit. Imperii sub Arcadio composita. Quas etiam omnes sub se habebat ille, qui Comes Orientis dicebatur: Magister Militum itidem per Orientem similiter militibus, per universas illas locatis provincias, praesidebat. Eaedem in spiritualibus Antiocheno Patriarchae suberant, qui propterea dicebatur τῆς Α᾿νατολῆς Πατριάρχης. et τῆς Α᾿νατολικῆς διοικήσεως ἔξαρχος. Hinc et Α᾿νατολικὴ σύνοδος et Α᾿νατοκιλοὶ Ε᾿πίσκοποι, qui illi Patriarchae suberant, nec quicquam habebant commune cum Asianis, qui Constantinopolitanum Patriarcham agnoscebant. Notitia vetus provinciar. Romanar. decem tantum Orientis provincias numerans, eas sic nominat, In Oriente N. X. Syria caele, in qua est Antiochia, Syria Palaestina, Phoenice, Isauria, Cilicia iuxta montem Taurum, Cypros, Mesopotamia inter Tigrim vel Euphratem, Euphratensis, Osdroene, Sophene. At infimis Graeciae et cadentis Imperii temporibus Minor Asia seu potius pars eius ulterior Α᾿νατολικὸν θέμα, i. e. Orientalis provincia dicta est, hodieque Natolia appellata: quam Constantinus de provincis Orientalis Imperii, quinque his gentibus constare ait, Phrygibus, Lycaonibus, Isauris, Pamphyliis et Pisidis. Altera vero pars eiusdem Asiae, nempe citerior, Θρακησίων θέμα, h. e. Thracensium provinc. est appellata, quae sub se continebat Maeoniam, Lydiam, Cariam, Ioniam et Phrygiam Minorem. Qua de re vide pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 804. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ANATOLICUM Thema — apud Constantinum Porphyrogennetam, ea pars Asiae minoris quam Turcae etiamnum Natolia vocant. Vide Anatolia, et Anatolica Dioecesis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”